Search the Clementine Vulgate

vocabulary:

Pater; filius; spiritus

diligo

meus; suus; vester; noster

sanctus; immundus; alius

nequior; intrans

***
1: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. (Mt 11:27)

2: Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Mt 11:27)

3: Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. (Mt 5:16)

4: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Mt 5:48)

5: Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. (Mt 6:9)

***
6: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Jo 6:49)

7: Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. (Act 5:30)

8: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : (Hbr 1:1)

9: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : (Lc 1:72)

10: sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. (Lc 1:55)

***
11: Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. (Mt 10:21)

12: Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Mt 22:2)

13: Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. (1Jo 5:11)

14: Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Mt 20:20)

15: Si ergo vos nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester dabit bona petentibus se ? (Mt 7:11)

***
16: Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Mc 7:27)

17: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. (Lc 1:47)

18: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Mc 14:38)

19: Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Mt 5:3)

20: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. (Mc 1:8)

***
21: Et vocavit duodecim et dabat illis potestatem spirituum immundorum. (Mc 6:7)

22: Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. (Lc 6:18)

23: Et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. (Mt 8:16)

24: Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi. (Mt 12:45)

25: euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. (Mt 28:19)

***
26: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. (Pr 8:17)

27: Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? (Jo 21:16)

28: Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Jo 10:17)

29: Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. (1Jo 3:14)

30: Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? (Lc 6:32)

***
31: Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. (2Rg 1:26)

32: Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. (Jo 11:5)

33: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. (Zach 13:6)

34: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Jo 14:21)

35: Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (1Jo 4:19)

***
36: Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas. (1Par 29:17)

37: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. (Dt 6:5)

38: Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. (Dt 30:6)

39: Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. (Jo 13:34)

40: Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (1Jo 4:21)

***
41: Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget (Lc 16:13)

42: sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos (Lv 19:34)

43: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. (Jo 14:28)

44: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. (Jo 15:19)

45: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. (Ps 108:4)

***
46: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. (Jo 15:9)

47: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. (Jo 17:23)

48: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Lc 7:47)

49: Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (1Jo 4:19)

50: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. (Jo 3:19)

***
51: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. (Jo 12:43)

52: Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. (2Rg 13:15)

53: Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris. (Sir 6:34)

54: In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. (1Jo 4:10)

55: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. (Jo 13:1)

***
56: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. (1Jo 2:15)

57: licet plus vos diligens, minus diligar. (2Cor 12:15)

58: Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. (Pr 27:6)

59: primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. (Sir 32:5)

60: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Dn 14:37)

***
61: Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? (Lc 6:32)

62: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. (Rom 8:28)

63: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. (Pr 8:17)

64: Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. (Mc 1:11)

65: ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. (Ps 107:7)

***
66: Cum dederit dilectis suis somnum. (Ps 126:2)

67: Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. (Ct 2:8)

68: Vinum et musica lætificant cor : et super utraque dilectio sapientiæ. (Sir 40:20)

69: Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. (Jo 5:42)

70: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. (Jo 15:9)

***
71: in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. (Eph 1:6)

72: Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Jac 1:16)

73: Judas Jesu Christi servus, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. (Jud 1:1)