我們的天父,願你的名受顯揚;願你的國來臨;願你的旨意奉行在人間,如同在天上。求你今天賞給我們日用的食糧;求你寬恕我們的罪過,如同我們寬恕別人一 樣;不要讓我們陷於誘惑,但救我們免於凶惡。
主祭:上主,求你從一切災禍中拯救我們,恩賜我們的時代得享平安;更求你大發慈悲,保祐我們脫免罪惡,並在一切困擾中,獲得安全,使我們虔誠期待永生的幸 福,和救主耶穌的來臨。
PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.



SALVE REGINA, Mater misericordiae. Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.


Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.


HOC EST ENIM CORPUS MEUM

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI:
MYSTERIUM FIDEI:
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

NUNC dimittis servum tuum, Domine * Secundum verbum tuum in pace:   
Quia viderunt oculi mei * salutare tuum   
Quod parasti * ante faciem omnium populorum:    
Lumen ad revelationem gentium, * Et gloriam plebis tuae Israel.


Líbera nos, quæsumus Dómine, ab ómnibus malis prætéritis, præséntibus, et futúris, et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei genitríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus sanctis, da propítius pacem in diébus nostris: ut ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum.
S. Amen.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.


(http://www.sacred-texts.com/chr/lmass/ord.htm)

1 In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum.
2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est.
4 In ipso vita erat et vita erat lux hominum.
5 Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt.

6 Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes.
7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum.
8 Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum.
10 In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
11 In propria venit et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius,
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat.
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia;
17 quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit.


教會憲章 ( 萬民之光 )
Lumen gentium cum sit Christus, haec Sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando (cf. Mc 16,15).
基督為萬民之光,本屆神聖大公會議,因天主聖神而集合,切願向萬民宣佈福音(參閱谷:十六,15),使教會面目上反映的基督之光,照耀到每一個人。



禮儀憲章
 Sacrosanctum Concilium, cum sibi proponat vitam christianam inter fideles in dies augere; eas institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt, ad nostrae aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum credentium conferre potest, fovere; et quidquid ad omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit, roborare; suum esse arbitratur peculiari ratione etiam instaurandam atque fovendam Liturgiam curare.
神聖公會議,既然計劃日漸加強信友的基督化生活,便可以改變的制度更適應我們現代的需要,促進一切有利於信仰基督人士的合一,鞏固一切召叫眾人加入教會的 途徑,因而自信改革發展禮儀,亦為其特殊的任務


論教會在現代世界牧職憲章(喜樂與期望)
Gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, quod in corde eorum non resonet.
我們這時代的人們,尤其貧困者和遭受折磨者,所有喜樂與期望、愁苦與焦慮,亦是基督信徒的喜樂與期望、愁苦和焦慮。凡屬於人類的種種,在基督徒心靈內,莫 不有所反映。


天主的啟示教義憲章(天主聖言)
Dei verbum religiose audiens et fidenter proclamans, Sacrosancta Synodus verbis S. Ioannis obsequitur dicentis: "Adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis: quod vidimus et audivimus adnuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo" (1 Io 1,2-3).

神聖的公議會,虔誠地聽取天主聖言,而忠實地宣佈,正是謹遵聖若望所說的話:「我們把這永遠的生命傳報給你們,因為這生命原與父同在,且已顯示了給我們, 我們就把所見所聞的,也傳報給你們,好使你們也與我們共融,而使我們共融於父和他的子耶穌基督內。」(若壹:一,2-3)




"為政16"子曰:「攻乎異端,斯害也已。」