-
In principio creavit Deus caelum et terram.
-
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
-
Dixitque Deus: "Fiat lux". Et facta est lux.
-
Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras.
-
Appellavitque Deus lucem diem et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
-
Dixit quoque Deus: "Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis".
-
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
-
Vocavitque Deus firmamentum caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
-
Dixit vero Deus: "Congregentur aquae quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida". Factumque est ita.
-
Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
-
Et ait Deus: "Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semetipso sit super terram". Et factum est ita.
-
Et protulit terra herbam virentem et herbam adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, et qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
-
Et factum est vespere et mane, dies tertius.
-
Dixit autem Deus "Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos.
-
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram. Et factum est ita.
-
Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas.
-
Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram
-
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
-
Et factum est vespere et mane, dies quartus.
-
Dixit etiam Deus: "Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli".
-
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
-
benedixitque eis Deus dicens: "Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram.
-
Et factum est vespere et mane dies quintus.
-
Dixit quoque Deus: "Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas". Factumque est ita.
-
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
-
Et ait Deus: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra".
-
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
-
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram".
-
Dixitque Deus: "Ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
-
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum". Et factum est ita.
-
Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
|