-
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus
erat Verbum
-
hoc erat in principio apud Deum
-
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
quod factum est
-
in ipso vita erat et vita erat lux hominum
-
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
-
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
-
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine
ut omnes crederent per illum
-
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
-
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in
mundum
-
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum
non cognovit
-
in propria venit et sui eum non receperunt
-
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios
Dei fieri his qui credunt in nomine eius
-
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex
voluntate viri sed ex Deo nati sunt
-
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus
gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et
veritatis
-
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic
erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus
est quia prior me erat
-
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro
gratia
-
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum
Christum facta est
-
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu
Patris ipse enarravit