Genesis: Chapter 44
Nova Vulgata
思高聖經
      1. praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

      然後若瑟吩咐自己的管家說:「將糧食裝滿這些人的布袋,他們能帶多少,就裝多少;將每人的銀錢仍放在他的布袋口處,

      2. scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris.” factumque est ita.

      再將我的銀杯和內最年幼購糧的銀錢,一併放在他的布袋口處。」管家就照若瑟吩咐的話做了。

      3. et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

      清早天一發亮,就遣送這些人帶著他們的驢走了。

      4. jamque urbem exierant et processerant paululum, tum Ioseph arcessito dispensatore domus: “surge, inquit, persequere viros; et adprehensis dicito: “quare reddidistis malum pro bono ?

      他們出了城,還不很遠,若瑟就對他的管家說:「你起身去追趕那些人,追上他們,就對他們說:你們為什麼以惡報善﹖

      5. scyphum quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet. pessimam rem fecistis!”

      為什麼偷去我的銀杯﹖這杯是我主人為飲酒為占卜用的啊! 你們作的實在不對! 」

      6. fecit ille, ut iusserat, et adprehensis per ordinem locutus est.

      管家追上他們,就對他們說了這些話。

      7. qui responderunt: “quare sic loquitur dominus noster ? ut servi tui tantum flagitii commiserint.

      他們回答說:「我主怎麼說些這樣的話﹖你的僕人們決不敢做這樣的事!

      8. pecuniam quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

      你看! 我們在布袋口所發現的銀錢,還從客納罕地帶回來給了你,我們怎能偷你主人家的金銀呢﹖

      9. apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos servi erimus domini nostri.”

      在你僕人中,不論在誰那裏搜出來,誰就該死,並且我們都該作我主的奴隸。」

      10. qui dixit: “fiat iuxta vestram sententiam: apud quem fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii.”

      管家答說:「也好,就照你們的話做;只是在誰那裏搜出來,誰該作我的奴隸;你們其餘的人可自由離去。」

      11. itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.

      於是他們各人急忙將自己的布袋卸下,放在地上,各人打開自己的布袋。

      12. quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.

      管家便一一搜查,從年長的開始,到年幼的為止;結果那杯在本雅明的布袋裏搜了出來。




      13. at illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.



      14. primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph - necdum enim de loco abierat - omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.



      15. quibus ille ait: “cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?”



      16. cui Iudas: “quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus.”



      17. respondit Ioseph: “absit a me, ut sic agam! qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum .”



      18. accedens propius Iudas confidenter ait: “oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim post Pharaonem !



      19. dominus meus interrogasti prius servos tuos: “habetis patrem aut fratrem?”



      20. et nos respondimus tibi domino meo: “est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senecta illius natus est, cuius uterinus frater est mortuus, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.”



      21. dixistique servis tuis: “adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.”



      22. suggessimus domino meo: “non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur.”



      23. et dixisti servis tuis: “nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.”



      24. cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,



      25. et dixit pater noster: “revertimini et emite nobis parum tritici.”



      26. cui diximus: “ire non possumus. si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non audemus videre faciem viri.”



      27. atque ille respondit: “vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.



      28. egressus est unus, et dixistis bestia devoravit eum! et hucusque non conparet.

      29. si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos .”



      30. igitur, si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit - cum anima illius ex huius anima pendeat -



      31. videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.



      32. ego proprie servus tuus, qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.



      33. manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis .



      34. non enim possum redire ad patrem, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis adsistam.