Proverbs
3610. Est miser omnis amans.
3611. Omnis amans amens est.
3612. Amans, quod suspicatur, vigilans somniat.
3613. Novos parans amicos ne obliviscere veterum.
3614. Honorans alios se ipsum honorat.
3615. Simulans amicum inimicus inimicissimus.
3616. Ne cinerem vitans in prunas incidas.
3617. Mutans locum mores tamen mutat nihil.
3618. Cito lutum colligit amnis exundans.
3619. Canis festinans caecos parit catulos.
3620. Quasi asinus ad lyram, aures motitans.
3621. Quis famulus amantior domini quam canis?
3622. Absentia cor amantior fit.
3680. Intellegenti pauca.
3681. Dictum sapienti sat est.
3682. Cadenti porrige dextram.
3683. Senescenti caballo leviora impone.
3684. Equo currenti non opus calcaribus.
3685. Nil agenti dies longus est.
3686. Nullus agenti dies longus est.
3687. Omnia cupienti multa desunt.
3688. Mutus sapiens praestat stulto loquenti.
3689. Clauditur oranti sed panditur aula ferenti.
3690. Crimen vini nullum est, sed culpa bibentis.
3691. Tempora labuntur more fluentis aquae.
3692. Crescentem sequitur cura pecuniam.
3693. Honor sequitur fugientem, fugit sequentem.
3694. Fallere fallentem non est fraus.
3695. A sapiente viro sapientiam discere convenit.
3913. Disce legendo.
3914. Quaerendo invenietis.
3915. Funem abrumpis nimium tendendo.
3916. Vitam perdidi laboriose agendo.
3917. Nihil agendo male agere discimus.
3918. Mens alitur discendo et cogitando.
3919. Alitur vitium vivitque tegendo.
3920. Semper metuendo sapiens evitat malum.
3921. Scribere scribendo, dicendo dicere disces.
3922. Dicendo ineptus, at silere non potest.
3923. Vincenda est omnis fortuna ferendo.
3924. Faciunt intellegendo ut nihil intellegant.
3925. Numquam cede malis, fortunam vince ferendo.
3926. Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo.
3927. Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
2692. Ut sanem vulnero.
2693. Pascis canes qui te lanient.
2694. Serere ne dubites.
2695. Ne insultes miseris.
2696. Ne depugnes in alieno negotio.
2697. Ne laterem laves.
2698. Asini caput ne laves nitro.
2699. Aquam a pumice ne expostules.
2700. Ne te aquila iactes graculos inter leves.
2701. Non omni homini cor tuum manifestes.
2702. Caveat emptor.
2703. Caveat lector.
2704. Rex sedet in vertice, caveat ruinam.
2705. Pauperior caveat sese sociare potenti.
2706. Necesse est ut multos timeat quem multi timent.
2707. Scelerosum mordeat et mus.
2708. Etiam capra improbum hominem mordeat.
2709. Quam noceat saepe verum dicere.
2710. Lux luceat vestra.
2711. Si caritatem non habeam, nihil sum.
2712. Di mala prohibeant.
2713. De re irreparabile ne doleas.
2714. Difficile est tacere cum doleas.
2715. Si caput doleat, cetera membra dolent.
2716. Non cum leone caprea pugnare audeat.
2717. Nemo tam dives qui alterius auxilio non indigeat.
2718. Nulla est voluptas quin assidue taedeat.
2719. Quanto plus liceat, tam libeat minus.
2720. Multis eget qui multa habeat.
2721. Nescit quot digitos habeat in manu.