CONFESSIONES - AUGUSTINUS 
Liber Tertius


CAPUT 1
#3.1.1
Veni Karthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum
amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me
minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem
et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te
ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio
alimentorum incorruptibilium, non quia planus eis eram, sed quo insanior,
fastidiosior. et ideo non bene valebat anima mea, et ulcerosa proiciebat se
foras, miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. sed si non haberent
animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat, magis si et
amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus
concupiscentiae, candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen
foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti
vanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus, misericordia
mea, quanto felle mihi suavitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et
amatus sum, et perveni ad vinculum fruendi et conligabar laetus aerumnosis
nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et
timorum et irarum atque rixarum.

CAPUT 2
#3.2.2
Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et
fomitibus ignis mei. quis est, quod ibi homo vult dolere luctuosa et
tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis dolorem
spectator, et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi miserabilis
insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus
sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur,
misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et
scenicis? non enim ad subveniendum provocatur auditor, sed tantum ad
dolendum invitatur et auctori earum imaginum amplius favet, cum amplius
dolet. et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur,
ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si
autem doleat, manet intentus et gaudens. 

#3.2.3
lacrimae ergo amantur et dolores.
certe omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet
tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa
amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo
fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes
taetratum libidinum, in quos ipsa mutatur, et vertitur per nutum proprium de
caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia?
nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed cave inmunditiam, anima mea,
sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia
saecula, cave inmunditiam, neque enim nunc non misereor, sed tunc in
theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis
haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant,
quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis
miseror gaudentem in flagitio quam velut dura perpessum detrimento
perniciosae voluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe verior
misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio
caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui
germanitus misericors est. si enim est malevola benevolentia, quod fieri non
potest, potest et ille, qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse
miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus
est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas. longe alteque purius quam
nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec
quis idoneus? 

#3.2.4
At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod
dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria, ea magis
placebat actio histrionis meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrimae
excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et
inpatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum
amores, non quibus altius penetraer -- non enim amabam talia perpeti, qualia
altius spectare -- sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie
raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor et tabes et
sanies horrida consequebatur. talis vita mea numquid vita erat, deus meus?

CAPUT 3
#3.3.5
Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas
iniquitates distabui, et sacrilega daemoniorum, quibus immolabam facta mea
mala, et in omnibus flagellabas me! ausus sum etiam in celebritate
sollemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere, et agere
negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis, sed
nil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium
meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo ad
longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam
libertatem. 

#3.3.6
habebant et illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum
intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo
fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et
maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho,
quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus,
quas faciebant eversores -- hoc enim nomen saevum et diabolicum velut
insigne urbanitatis est -- inter quos vivebam pudore inpudenti, quia talis
non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum
semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve
insectabantur ignotorum verecundiam, quam proturbarent gratis inludendo
atque inde pascendo malevolas laetitias suas. nihil est illo actu similius
actibus daemoniorum. quid itaque verius quam eversores vocarentur, eversi
plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus
occulte spiritibus in eo ipso, quo alios inridere amant et fallere?

CAPUT 4
#3.4.7
Inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua
eminere cupiebam, fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et
usitato iam discendi ordine perveneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius
linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille ipsius
exhortationem continet ad philosophiam et vocatur Hortensius. ille vero
liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum, domine, mutavit preces meas, et
vota ac desideria mea fecit alia. viluit mihi repente omnis vana spes, et
inmortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere
coeperam, ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere
maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevicensimum, iam defuncto
patre ante biennium; non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum,
neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat. 

#3.4.8
Quomodo ardebam,
deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te, et nesciebam quid
ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen
graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui
seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et
fucantes errores suos; et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus
tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi
salutifera illa admonitio spiritus tui, per servum tuum bonum et pium:
videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanum seductionem secundum
traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum,
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. et ego illo
tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam necdum mihi haec apostolica nota
erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut
illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et
quaererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar
sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia
refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum
misericordiam tuam, domine, hoc nomen salvatoris mei, fili tui, in ipso
adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et
quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et
veridicum, non me totum rapiebat.

CAPUT 5
#3.5.9
Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas, et videre, quales
essent. et ecce video rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed
incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis, et non eram ego
talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad eius gressus. non
enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed visa
est mihi indigna, quam Tullianae dignitati compararem. tumor enim meus
refugiebat modum eius, et acies mea non penetrabat interiora eius. verum
tamen illa erat, quae cresceret cum parvulis, sed ego dedignabar esse
parvulus et turgidus fastu mihi grandis videbar.

CAPUT 6
#3.6.10
Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in
quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum conmixtione syllabarum
nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus
sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu
linguae; ceterum cor inane veri. et dicebant: veritas et veritas, et multum
eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur non de te
tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis mundi, creatura
tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore
tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o veritas, veritas,
quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi
sonarent mihi frequenter et multipliciter, voce sola, et libris multis et
ingentibus! et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebatur
sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima.
priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamvis lucida et
caelestia. At ego nec priora illa, sed te ipsam, veritas, in qua non est
conmutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et apponebantur
adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat
amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto
per oculos. et tamen, quia te putabam, manducabam, non avide quidem, quia
nec sapiebas in ore meo sicuti es -- neque enim tu eras illa figmenta inania
-- nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus est
cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim. at illa
nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant
corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora
ista, quae videmus visu carneo, sive caelestia sive terrestria: cum
pecudibus et volatilibus videmus, et certiora sunt, quam cum imaginamur ea.
et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et
infinita, quae omnino nulla sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus et non
pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio, ut fortis sim, nec ista corpora
es, quae videmus quamquam in caelo, nec ea, quae non videmus ibi, quia tu
ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es
a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt!
quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et eis certiora
corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae vita est corporum -- ideo
melior vita corporum certiorque quam corpora -- sed tu vita es animarum,
vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutuaris, vita animae meae. 

#3.6.11
Ubi ergo
mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te, exclusus et a
siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores
grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam versus et carmen
et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa, varie fucata propter
quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam
versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero; volantem autem Medeam
etsi cantabam, non asserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa
autem credidi. vae, vae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe
laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus meus -- tibi confiteor, qui
me miseratus es et nondum confitentem -- cum te non secundum intellectum
mentis, quo modo praestare voluisti beluis, sed secundum sensum carnis
quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi
illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super
sellam in foribus et dicentem: panes occultos libenter edite et aquam dulcem
furtivam bibite. quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo
carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.

CAPUT 7
#3.7.12
Nesciebam enim aliud, vere quod est, et quasi acutule movebar, ut
suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum est? et
utrum forma corporea deus finiretur, et haberet capillos et ungues, et utrum
iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent
homines, et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus pertubabar, et
recedens a veritate ire in eam mihi videbar, quia non noveram malum non esse
nisi privationem boni usque ad quod omnino non est. quod unde viderem, cuius
videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? non noveram
deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse
moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita
sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum, et
non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset,
secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur, ad imaginem dei,
prorsus ignorabam. 

#3.7.13
Et non noveram iustitiam veram interiorem non ex
consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua
formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa
ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter; secundum quam iusti
essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David, et illi omnes laudati
ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die
et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus; tamquam si
quis nescius in armamentis, quid cui membro adcommodatum sit, ocrea velit
caput contegi et galea calciari, et murmuret, quod non apte conveniat; aut
in uno die, indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomacheretur
non sibi concedi quod venale proponere, quia mane concessum est; aut in una
domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non
sinatur qui pocula ministrat; aut aliquid post praesepia fieri, quod ante
mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia,
non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum
audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis;
et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis; cum
eidem iustitiae utrique servierint: cum in uno homine et in uno die et in
unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum
licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi,
quod in isto iuxta vetetur et vindicetur, numquid iustitia varia est et
mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim
sunt. homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non
valent causas contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti
non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo
facile possunt videre, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus
personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt. 

#3.7.14
Haec ego tunc
nesciebam et non advertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non
videbam. et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet
ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter et in uno aliquo versu non
omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud
alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui servirent boni et
sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae
praecipit, et nulla ex parte varie, tamen variis temporibus non omnia simul,
sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios
patres, non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes
praesentibus, verum quoque, sicut deus revelaret, futura praenuntiantes.

CAPUT 8
#3.8.15
Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex
tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque
flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque
punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent,
eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut
hoc se uterentur modo. violatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis
esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis perversitate
polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum
diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis
consuetudine vel lege firmatum nulla civis aut peregrini libidine violetur.
turpis enim omnis pars universo suo non congruens. Cum autem deus aliquid
contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est,
faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat,
instituendum est. si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere
aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non
contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non
obtemperatur -- generale quippe pactum est societatis humanae oboedire
regibus suis -- quanto magis deus regnator universae creaturae, cui ad ea
quae iusserit sine dubitatione serviendum est! sicut enim in potestatibus
societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita
deus omnibus. 

#3.8.16
Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per
contumeliam sive per iniuriam, et utrumque vel ulciscendi causa, sicut
inimico inimicus, vel adipiscendi alicuius extra conmodi, sicut latro
viatori, vel evitandi mali, sicut ei qui timetur, vel invidendo, sicut
feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut
aequalem dolet, vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores
gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita
iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine,
aut una aut duabus earum, aut simul omnibus, et vivitur male adversus tria
et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et
dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae adversus
te facinora, cui noceri non potest? sed hoc vindicas, quod in se homines
perpetrant, quia etiam cum in te peccant, inpie faciunt in animas suas, et
mentitur iniquitas sibi: sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam, quam
tu fecisti et ordinasti; vel inmoderate utendo concessis rebus vel in non
concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur,
animo et verbis saevientes adversus te et adversus stimulum calcitrantes;
aut cum diruptis limitibus humanae societatis, laetantur, audaces privatis
conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut
offenderit. Et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et
verus creator et rector universitatis, et privata superbia diligitur in
parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te; et purgas nos a
consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus
conpeditorum, et solvis a vinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus
adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi et damno totum
amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.

CAPUT 9
#3.9.17
Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata
proficientium, quae a bene iudicantibus et vituperantur ex regula
perfectionis, et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam
similia vel flagitio vel facinori et non sunt peccata, quia nec te
offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium; cum conciliantur
aliqua in usum vitae congrua, et tempori, et incertum est an libidine
habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est
an libidine nocendi. multa itaque facta, quae hominibus inprobanda
viderentur, testimonio tuo adprobata sunt, et multa laudata ab hominibus te
teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis
animus atque articulus occulti temporis. cum vero aliquid tu repente
inusitatum et improvisum imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, quamvis
causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit
aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta
est societas hominum, quae servit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt.
fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum, quod ad praesens
opus est, vel ad futura praenuntianda.

CAPUT 10
#3.10.18
Haec ego nesciens, inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. et quid
agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te, sensim atque paulatim
perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem
eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis
sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et
anhelaret de illa angelos, immo vero particulas dei, gemendo in oratione
atque ructando: quae particulae summi et veri dei ligatae fuissent in illo
pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis
misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos
nascerentur. si quis vero esuriens peteret, qui Manichaeus non esset, quasi
capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.

CAPUT 11
#3.11.19
Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam
meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent
matres corporea funera. videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu,
quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti
lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco
orationis eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus
es, ut vivere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? quod
nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei. vidit enim se
stantem in quadam regula lignea et venientem ad se iuvenem splendidum
hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta.
qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum
(docendi, ut adsolet, non discendi gratia), atque illa respondisset
perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque
admonuisse, ut adtenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod
illa ubi adtendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi
quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas
unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos?

#3.11.20
Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id
detrahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram,
continuo sine aliqua haesitatione: non inquit; non enim mihi dictum est: ubi
ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille. confiteor tibi, domine,
recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto
per matrem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata
non est, et tam cito vidit quod videndum fuit -- quod ego certe, antequam
dixisset, non videram -- etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo
feminae piae gaudium, tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis
sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam novem ferme anni secuti sunt,
quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere
conarer et gravius alliderer, volutatus sum; cum tamen illa vidua casta, pia
et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non
segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te,
et intrabant in conspectum tuum preces eius, et tamen dimittebas adhuc volvi
et involvi illa caligine.

CAPUT 12
#3.12.21
Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo,
propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa
non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum
nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina
rogasset, ut dignaretur mecum conloqui, et refellere errores meos, et
dedocere me mala ac docere bona -- faciebat enim hoc, quos forte idoneos
invenisset -- noluit ille prudenter sane, quantum sensi postea. respondit
enim me adhuc esse indocilem, et quod inflatus essem novitate haeresis
illius, et nonnullis quaestiunculis iam multos inperitos exagitassem, sicut
illa indicaverat ei. sed inquit sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum:
ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta inpietas. Simul etiam
narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et
omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse libros eorum,
sibique adparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa
secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset, atque illa nollet
adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me videret
et mecum dissereret, ille iam substomachans: vade inquit a me; ita vivas,
fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. quod illa ita se
accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo
sonuisset.