CONFESSIONES - AUGUSTINUS 
Liber Secundus

CAPUT 1
#2.1.1
Recordari volo transactas foeditates meas, et carnales corruptiones animae
meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio
istuc, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut
tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens
me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in
multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia, et
silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea,
et conputrui coram oculis tuis, placens mihi et placere cupiens oculis
hominum.

CAPUT 2
#2.2.2
Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? sed non tenebatur
modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae, sed
exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis,
et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas
dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso aestuabat et rapiebat
inbecillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite
flagitiorum. invaluerat super me ira tua, et nesciebam. obsurdueram stridore
catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a
te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per
fornicationes meas, et tacebas. o tardum gaudium meum! tacebas tunc, et ego
ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba
deiectione et inquieta lassitudine. 

#2.2.3
Quis mihi modularetur aerumnam meam et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret earumque
suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent
fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine
procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui
formas etiam propaginem mortis nostrae, potens inponere lenem manum ad
temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis
omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium
tuarum vigilantius adverterem: tribulationem autem carnis habebunt huius
modi, ego autem vobis parco; et: bonum est homini mulierem non tangere; et:
qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo, qui autem
matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori.
has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum caelorum
felicior expectarem amplexus tuos. 

#2.2.4
Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella
tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeviens,
et amarissimis aspargens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut
ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non invenirem
quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et
percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. ubi eram, et quam
longe exulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto decimo aetatis carnis
meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis
licentiosae per dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? non fuit
cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut
discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.

CAPUT 3
#2.3.5
Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a
Madauris, in qua vicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae
percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem
peregrinationis sumptus parabantur, animositate magis quam opibus patris,
municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus
meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex
particula incidere potest in istas meas litteras. et ut quid hoc? ut
videlicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum
sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide
est? quis enim non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra
vires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe
peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim civium longe
opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non
satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo
essem disertus vel desertus potius a cultura tua, deus, qui es unus verus et
bonus dominus agri tui, cordis mei. 

#2.3.6
Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola cum
parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum, et nulla
erat eradicans manus. quin immo ubi me ille pater in balneis vidit
pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes
gestiret, gaudens matri indicavit, gaudens vinulentia, in qua te iste mundus
oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amavit, de vino
invisibili perversae atque inclinatae in ima voluntatis suae. sed matris in
pectore iam inchoaveras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae:
nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exsiluit pia
trepidatione ac tremore, et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias
distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem. 

#2.3.7
Ei mihi! et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? itane
tu tacebas tunc mihi? et cuius erant nisi tua verba illa per matrem meam,
fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? nec inde quicquam descendit in
cor, ut facerem illud. volebat enim illa, et secreto memini, ut monuerit cum
sollicitudine ingenti, ne fornicarer, maximeque ne adulterarem cuiusquam
uxorem. qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare
erubescerem. illi autem tui erant, et nesciebam, et te tacere putabam atque
illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a
me, filio eius, filio ancillae tuae, servo tuo. sed nesciebam et praeceps
ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris,
quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis,
quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti verum
etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? ego, ne
vituperarer, vitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer
perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior, quo
eram innocentior, et ne vilior haberer, quo eram castior. 

#2.3.8
ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in caeno eius
tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. et in umbilico eius quo tenacius
haererem, calcabat me inimicus invisibilis et seducebat me, quia seductilis
eram. non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in
ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita
curavit quod de me a viro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum
periculosum sentiebat cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad
vivum non poterat. non curavit hoc, quia metus erat, ne inpediretur spes mea
conpede uxoria, non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed
spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque, ille, quia de
te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum
nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura
existimabat usitata illa studia doctrinae. ita enim conicio recolens, ut
possum, mores parentum meorum. relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae
ultra temperamentum severitatis in dissolutionem afflictionum variarum, et
in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem veritatis
tuae, et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.

CAPUT 4
#2.4.9
Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam
ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? nec
copiosus adactum inopia. et ego furtum facere volui, et feci, nulla
conpulsus egestate, nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina
iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multa melius; nec ea
re volebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat
pirus in vicinia nostrae vineae, pomis onusta, nec forma nec sapore
inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli
perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis
produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed
vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a
nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus, ecce cor meum,
quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi
quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi
malitia. foeda erat, et amavi eam; amavi perire, amavi defectum meum, non
illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi, turpis anima et
dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed
dedecus appetens.

CAPUT 5
#2.5.10
Etenim species est pulchris corporibus, et auro et argento et omnibus, et in
contactu carnis congruentia valet plurimum, ceterisque sensibus est sua
cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et
imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae
aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs
te, domine, neque deviandum a lege tua. et vita, quam hic vivimus, habet
inlecebram suam, propter quendam modum decoris sui, et convenientiam cum his
omnibus infimis pulchris. amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est
propter unitatem de multis animis. propter universa haec atque huius modi
peccatum admittitur, dum inmoderata in ista inclinatione, cum extrema bona
sint, melior et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et veritas tua et
lex tua. habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui
fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum
corde. 

#2.5.11
Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima
diximus, esse potuisse adparuerit, aut metus amittendi. pulchra sunt enim et
decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia.
homicidium fecit. cur fecit? adamavit eius coniugem aut praedium aut voluit
depraedari, unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut
laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso homicidio
delectatus? quis crediderit? nam et de quodam dictum est vaecordi et nimis
creduli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta
est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quare
id quoque? cur ita? ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe
honores, imperia, divitias adsequeretur, et careret metu legum et
difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum.
nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa
illa faciebat.

CAPUT 6
#2.6.12
Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum
sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses.
aut vero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma illa, quae furati
sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus
bone, deus summum bonum et bonum verum meum; pulchra erant illa poma, sed
non ipsa concupivit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia,
illa autem decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde
solam iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum
intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine deus
meus, quaero, quid me in furto delectaverit, et ecce species nulla est: non
dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis
atque memoria et sensibus et vegetante vita, neque sicut speciosa sunt
sidera et decora locis suis, et terra et mare plena fetibus, qui succedunt
nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiva species et
umbratica vitiis fallentibus. 

#2.6.13
Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu
sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et
gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum?
et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus nisi unus deus,
cuius potestati eripi aut subtrahi quid, quando aut ubi aut quo vel a quo
potest? et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius est
aliquid tua caritate, nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis
 formosa et luminosa veritas tua. et curiositas affectare videtur studium
scientiae, cum tu omnia summe noveris. ignorantia quoque ipsa atque
stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius
quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua
malis inimica sunt? et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa
praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es
autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. effusio
liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus
tu es. avaritia multa possedere vult: et tu possides omnia. invidentia de
excellentia litigat: quid te excellentius? ira vindicatam quaerit: te
iustius quis vindicat? timor insolita et repentina exhorrescit, rebus, quae
amantur, adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum?
quid repentinum? aut quis a te seperat quod diligis? aut ubi nisi apud te
firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat
cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest. 

#2.6.14
Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et
liquida non invenit, nisi cum redit ad te. perverse te imitantur omnes, qui
longe se a te faciunt et extollunt se adversum te. sed etiam sic te imitando
indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni
modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi, et in quo dominum meum
vel vitiose atque perverse imitatus sum? an libuit facere contra legem
saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus
imitarer, faciendo inpune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae
similitudine? ecce est ille servus fugiens dominum suum et consecutus
umbram. o putredo, o monstrum vitae et mortis profunditas! potuitne libere
quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

CAPUT 7
#2.7.15
Quid retribuam domino, quod recolit haec memoria mea et anima mea non metuit
inde? diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam
tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. gratiae tuae deputo et
misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem solvisti. gratiae tuae
deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam
gratuitum facinus amavi? et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea
sponte feci mala et quae te duce non feci. Quis est hominum, qui suam
cogitans infirmitatem audet viribus suis tribuere castitatem atque
innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit
misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? qui enim vocatus a te
secutus est vocem tuam, et vitavit ea, quae me de me ipso recordantem et
fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi
praestitum est, ut non aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret, et ideo
te tantundem, immo vero amplius diligat, quia per quem me videt tantis
peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum
languoribus non inplicari.

CAPUT 8
#2.8.16
Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco,
maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum
esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen solus id non fecissem -- sic
recordor animum tunc meum -- solus omnino id non fecissem. ergo amavi ibi
etiam consortium eorum, cum quibus id feci. non ergo nihil aliud quam furtum
amavi; immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re vera?
quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras
eius? quid est, quod mihi venit in mentem quaerere et discutere et
considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui
cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem,
qua pervenirem ad voluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum
accenderem pruitum cupiditatis meae? sed quoniam in illis pomis voluptas
mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul
peccantium.

CAPUT 9
#2.9.17
Quid erat ille affectum animi? certe enim plane turpis erat nimis, et vae
mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit?
risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis
fieri non putabant et vehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id
non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nimo quidem
facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens
est, vincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum vel sensibus
occurrit vel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino
solus. Ecce est coram te, deus meus, viva recordatio animae meae. solus non
facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia
furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. o nimis
inimica amicitia, seductio mentis investigabilis, ex ludo et ioco nocendi
aviditas et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi
libidine, sed cum dicitur: eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem.

CAPUT 10
#2.10.18
Quis exaperit istam tortuosissimam et inplicatissimam nodositatem? foeda
est. nolo in eam intendere, nolo eam videre. te volo, iustitia et
innocentia, pulchra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate.
quies est apud te valde et vita imperturbabilis. qui intrat in te, intrat in
gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. defluxi
abs te ego et erravi, deus meus, nimis devius ab stabilitate tua in
adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.