CONFESSIONES - AUGUSTINUS 
Liber Primus

CAPUT 1
#1.1.1
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae
non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et
homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et
testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos
ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine,
scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te
prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro
alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo
autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine
praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim
inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te,
et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine,
fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii
tui, per ministerium praedicatoris tui.

CAPUT 2
#1.2.2
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme
ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in
me deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram?
itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et
terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non
esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego
sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim
ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum,
ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an
potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo
omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde
venias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat
deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?

CAPUT 3
#1.3.3
Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et
restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caeloet
terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines
omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa, quae te plena
sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum
effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos,nec tu dissiparis, sed
colligis nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non
possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul
omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora
capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et
res nulla te totum capit?

CAPUT 4
#1.4.4
Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus
praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime,
potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime
et praesentissime, pulcherrime et fortissime,stabilis et inconprehensibilis,
inmutabilis, mutans omnia, numquam novus, numquam vetus, innovans omnia; in
vetustatem perducens superboset nesciunt; semper agens, semper quietus,
colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens,
perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et
securus es; paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera
mutasnec mutas consilium; recipis quod invenis et numquam amisisti;
numquaminops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras exigis.
supererogaturtibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens
debita nullidebens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus,
vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et
vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

CAPUT 5
#1.5.5
Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut venias in cor meum et
inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te?
quid mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a
me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? parvane
ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine
deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut
audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae:
salus tua ego sum. curram post vocem hanc et adprehendam te. noli abscondere
a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam. 

#1.5.6
Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet
quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui
alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis
parce servo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi
prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti
inpietatem cordis mei? non iudicio contendotecum, qui veritas es; et ego
nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio
contendo tecum, quia, si iniquitates observaveris, domine, domine, quis
sustinebit?

CAPUT 6
#1.6.7
Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem,sine
tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisormeus, cui
loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberismei. quid enim
est quod volo dicere, domine, nisi quia nescio, unde venerim huc, in istam,
dico vitam mortalem, an mortalem vitalem? nescio. et susceperunt me
consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex
quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo
me consolationes tactis humani, nec mater mea vel nutrices meae sibi ubera
implebant, sed ut mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum
institutionem tuam, et divitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam
mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi velle
quod eisdabas: dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo abundabant
ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas
erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi universa. quod
animadverti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et
foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem
offensiones carnis meae, nihil amplius. 

#1.6.8
Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi,
quoniam sic videmus alios infantes; namista mea non memini. et ecce paulatim
sentiebam, ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis, per quos
implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi, nec
ullo suo sensu valebant introire in animam meam. itaque iactabam et membra
et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia
poteram: non enim erant veri similia. et cum mihi non obtemperabatur, vel
non intellecto vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus, et liberis
non servientibus, et me de illis flendo vindecabam. tales esseinfantes
didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt
nescientes quam scientes nutritores mei. 

#1.6.9
Et ecce infantia mea olim mortua est et ego vivo. in autem, domine, qui et semper vivis et nihil moritur in
te, quoniam ante primordia saeculorumet ante omne, quod vel ante dici
potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum
omnium instabilem stant causae,et rerum omnium mutabilium inmutabiles manent
origines, et omnium inrationalium et temporalium sempiternae vivunt
rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi,
utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est,
quam egi intra viscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum
est et praegnantes ipse vidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea,
deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo;
nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. an
irrides me ista quaerentem, teque de hoc, quod novi, laudari a me iubes, et
confiteri me tibi? 

#1.6.10
confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens
tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex
aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se
credere. eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota
aliis facerem, iamin fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs
te, domine?an quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur
aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos,
domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est, quia summe esse atque
summe vivere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in
te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia:
non enim haberent vias transeundi, nisi contineresea. et quoniam anni tui
non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et
patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt
modos, et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et
utcumque existent. tu autem idemipse es, et omnia crastina atque ultra
omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid ad me, si quis
non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic, et
amet non inveniendo invenire, potius quam inveniendo non invenire te.

CAPUT 7
#1.7.11
Exaudi, deus. vae peccatis hominum! et homo dicit haec, et misereris eius,
quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat
peccatum infantiae meae, quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans,
cuius est unius diei vita super terram? quis me commemorat? an quilibet
tantillus nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? quid ergo tunc
peccabam? an quis uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem
uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque
reprehendar iustissime. tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia
reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio
sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes, nec vidi quemquam
scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona
erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non
subiectis hominibus liberis et maioribus, hisque, a quibus genitus est,
multisque praeterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus,
feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus
perniciose oboediretur? ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est,
non animus infantium. vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum
loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu conlactaneum suum. Quis hoc
ignorat? expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus
remediis. nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante
atque abundante opis egentissimum et illo adhuc uno alimento vitam ducentem
consortem non pati. sed blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva,
sed quia aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri aequo
animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur. 

#1.7.12
tu itaque, domine deus meus, qui dedisti vitam infanti et corpus, quod ita, ut
videmus, instrusisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti, proque
eius universitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti,
iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo,
altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses,
quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus,
formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem,
domine, qua me vixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex
aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me
adnumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. quantum enim adtinet
ad oblivionis meae tenebras, par illi est, quam vixi in matris utero. quod
si et in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero
aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego, servus tuus, ubi aut quando
innocens fui? sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam eum eo est,
cuius nulla vestigia recolo?

CAPUT 8
#1.8.13
Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam? vel potius ipsa in me venit
et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non
erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et
memini hoc, et unde loqui didiceram, post adverti. non enim docebant me
maiores homines, praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae sicut
paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum
gemitibus et vocibus variis et variis membrorum motibus edere vellem sensa
cordis mei, ut voluntati pareretur, nec valerem quae volebam omnia nec
quibus volebam omnibus. pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam
et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam et tenebam hoc
ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. hoc autem
eos velle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam verbis naturalibus omnium
gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum certerorumque membrorum actu et
sonitu vocis indicante affectionem anim in petendis, habendis, reiciendis
fugiendisve rebus. ita verba in variis sententiis locis suis posita et
crebro audita quarum rerum signa essent paulatim colligebam measque iam
voluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. sic cum his,
inter quos eram, voluntatum enuntiandarum signa conmunicavi; et vitae
humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum
auctoritate nutuque maiorum hominum.

CAPUT 9
#1.9.14
Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes,
quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare
monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad
honorem hominum et falsas divitias famulantibus. inde in scholam datus sum,
ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et
tamen, si segnis in discendo essem, vapulabam. laudabatur enim hoc a
maioribus, et multi ante nos vitam istam agentes praestruxerant aerumnosas
vias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam.
Invenimus autem, domine, homines rogantes te, et didicimus ab eis,
sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non
adparens sensibus nostris exaudire nos et subvenire nobis. nam puer coepi
rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos
linguae meae, et rogabam te parvus non parvo affectu, ne in schola
vapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi,
ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi
accidere mali nihil volebant plagae meae, magnum tunc et grave malum meum.

#1.9.15
estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi
cohaerens, estne, inquam, quisquam -- facit enim hoc quaedam etiam
stoliditas -- est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer,
ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi varia tormenta, pro quibus
effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita
parvi aestimet, diligens eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum
parentes nostri ridebant tormenta, quibus pueri a magistris affligebamur?
non enim aut minus ea metuebamus aut minus te de his evadendis deprecabamur,
et peccabamus tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de litteris,
quam exigebatur a nobis. non enim deerat, domine, memoria vel ingenium, quae
nos habere voluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere, et
vindicabatur in nos ab eis qui talia agebant. sed maiorum nugae negotia
vocabantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo
miseratur pueros vel illos vel utrosque. nisi vero adprobat quisquam bonus
rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer et eo ludo inpediebar,
quominus celeriter discerem litteras, quibus maior deformius luderem. aut
aliud faciebat idem ipse, a quo vapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a
condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur quam ego,
cum in certamine pilae a conlusore meo superabar?

CAPUT 10
#1.10.16
Et tamen peccabam, domine deus meus, ordinator et creator rerum omnium
naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam
faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. poteram enim
postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo illi
mei. non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi, amans in
certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis fabellis, quo
prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in
spectacula, ludos maiorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti
excellunt, ut hoc paene omnes optent parvulis suis, quos tamen caedi
libenter patiuntur, si spectaculis talibus inpediantur ab studio, quo eos ad
talia edenda cupiunt pervenire. vide ista, domine, misericorditer, et libera
nos iam invocantes te, libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent
te et liberes eos.

CAPUT 11
#1.11.17
Audieram enim ego adhuc puer de vita aeterna promissa nobis per humilitatem
domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram, et signabar iam signo
crucis eius, et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae
multum speravit in te. vidisti, domine, cum adhuc puer essem, et quodam die
pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, vidisti, deus meus,
quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi
tui, dei et domini mei, flagitavi a pietate matris meae et matris omnium
nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et
sempiternam salutem meam carius parturibat corde casto in fide tua, iam
curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te,
domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus
essem. dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset, ut adhuc
sordidarer, si viverem, quia videlicet post lavacrum illud maior et
periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam credebam, et illa,
et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non evicit in me ius maternae
pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. nam
illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus, potius quam ille: et in
hoc adiuvabas eam, ut superaret virum, cui melior serviebat, quia et in hoc
tibi utique id iubenti serviebat. 

#1.11.18
Rogo te, deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo
mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam
nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: sine illum,
faciat; nondum enim baptizatus est. et tamen in salute corporis non dicimus:
sine vulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito
sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus
animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisseseam. melius vero. sed quot et
quanti fluctus inpendere temptationum post pueritiam videbantur! noverat eos
iam illa mater, et terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam
effigiem conmittere volebat.

CAPUT 12
#1.12.19
In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur,
non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene
mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. nemo
enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant,
bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non
intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas
insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu vero,
cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut
discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam,
utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et
tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi, et de
peccante me ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena
sua sibi sit omnis inordinatus animus.

CAPUT 13
#1.13.20
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus
imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim latinas,
non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. nam illas
primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas
poenalesque habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et
vanitate vitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non revertens? nam
utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat
in me et factum est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum invenio,
et scribam ipse, si quid volo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae
nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam,
quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus,
vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus. 

#1.13.21
Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non
flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei
et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum
cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti
sonabat undique: euge, euge. amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te
et euge, euge dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam,
et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema
condita tua relicto te, et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere,
dolerem, quia non legerem quod dolerem talis dementia honestiores et
uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici.

#1.13.22
Sed nunc in anima mea clamet deus meus, et veritas tua dicat mihi: non est
ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior
sum oblivisci errores Aeneae atque omnia eius modi, quam scribere et legere.
at enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis
honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament adversus me
quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, deus meus, et
adquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias
tuas, non clament adversus me venditores grammaticae vel emptores, quia, si
proponam eis interrogans, utrum verum sit quod Aenean aliquando Karthaginem
venisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem
etiam negabunt verum esse. at si quaeram, quibus litteris scribatur Aeneae
nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondent et secundum id
pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. item si
quaeram, quid horum maiore vitae huius incommodo quisque obliviscatur,
legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non videat, quid
responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum
illa inania istis utilioribus amore praeponebam vel potius ista oderam, illa
amabam. iam vero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi
erat, et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et
Troiae incendium, atque ipsius umbra Creusae.

CAPUT 14
#1.14.23
Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus
peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi tamen amarus
erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic
discere coguntur ut ego illum videlicet difficultas, difficultas omnino
ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suavitates
graecas fabulosarum narrationum. nulla enim verba illa noveram, et saevis
terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi vehementer. nam et latina
aliquando infans utique nulla noveram, et tamen advertendo didici sine ullo
metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et
laetitias alludentium. didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me
urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua
verba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego
auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere vim
ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed
illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum
ferulis usque ad temptationes martyrum, valentibus legibus tuis miscere
salubres amaritudines revocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua
recessimus a te.

CAPUT 15
#1.15.24
Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina
tua, neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me
ab omnibus viis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones,
quas sequebar, et amem te validissime, et amplexer manum tuam totis
praecordiis meis, et eruas me ab omni temptatione usque in finem. Ecce enim
tu, domine, rex meus et deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici,
tibi serviat quod loquor et scribo et lego et numero quoniam cum vana
discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis vanis peccata delectationum
mearum dimisisti mihi. didici in eis multa verba utilia; sed et in rebus non
vanis disci possunt, et ea via tuta est, in qua pueri ambularent.

CAPUT 16
#1.16.25
Sed vae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non
siccaberis? quousque volves Evae filios in mare magnum et formidulosum, quod
vix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego in te legi et tonantem
Iovem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum est, ut
haberet auctoritatem imitandum verum adulterium lenocinante falso tonitru.
quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem pulvere
hominem clamantem et dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos
transferebat; divina mallem ad nos? sed verius dicitur, quod fingebat haec
quidem ille, sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia
flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed
caelestes deos videretur imitatus. 

#1.16.26
Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum
hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria
decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: hinc verba discuntur,
hinc adquiritur eloquentia, rebus persuadendis sententiisque explicandis
maxime necesaria. ita ergo non cognosceremus verba haec, imbrem et aureum et
gremium et fucum et templa caeli et alia verba, quae in eo loco scripta
sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem, proponentem sibi Iovem
ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi
inerat pictura haec, Iovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam
imbrem aureum, fucum factum mulieri? et vide, quemadmodum se concitat ad
libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! (inquit) qui templa caeli
summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego vero illud feci ac
libens. Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius
discuntur, sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. non
accuso verba quasi vasa lecta atque pretiosa, sed vinum erroris, quod in eis
nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur, nec
appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus meus, in
cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis
delectabar miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.

CAPUT 17
#1.17.27
Sine me, deus meus, dicere aliquid de ingenio meo, munere tuo, in quibus a
me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium animae meae
satis inquietum, praemio laudis et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem
verba Iunonis irascentis et dolentis, quod non possit Italia Teucrorum
avertere regem: quae numquam Iunonem dixisse audieram, sed figmentorum
poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis
verbis, quale poeta dixisset versibus: et ille dicebat laudabilius, in quo
pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat
verbis sententias congruenter vestientibus. Ut quid mihi illud, o vera vita,
deus meus? quid mihi recitanti adclamabatur prae multis coaetaneis et
conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et ventus? itane aliud non
erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea: laudes tuae, domine, laudes
tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur
per inania nugarum turpis praeda volatilibus. non enim uno modo sacrificatur
transgressoribus angelis.

CAPUT 18
#1.18.28
Quid autem mirum, quod in vanitates ita ferebar, et a te, deus meus, ibam
foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non
mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi
confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus
verbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? vides haec,
domine, et taces, longanimis et multum misericors et verax. numquid semper
tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et
sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesivi vultum tuum;
vultum tuum, domine, requiram: nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso.
non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero
filius ille tuus equos aut currus vel naves quaesivit aut avolavit pinna
visibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige
dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater, quia dederas, et egeno
redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id
est longe a vultu tuo. 

#1.18.29
vide, domine deus meus, et patienter, ut vides, vide, quomodo diligenter observent filii hominum pacta litterarum et syllabarum
accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae
salutis neglegant: ut qui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si
contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae hominem
dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta hominem
oderit, cum sit homo. quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius
sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut vastet quisquam
persequendo alium gravius, quam cor suum vastat inimicando. et certe non est
interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere
quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus
solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas
cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem,
circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio inmanissimo insectans,
vigilantissime cavet, ne per linguae errorem dicat: Inter omines, et ne per
mentis furorem hominem auferat ex hominibus non cavet.

CAPUT 19
#1.19.30
Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra
erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cavebam, si facerem,
non facientibus invidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus
laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. non enim
videbam voraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam
in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo
innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes, amore
ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta
etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, vel gula imperante vel ut
haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique
delectabantur, tamen vendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas victorias
ipse vana excellentiae cupiditate victus saepe aucupabar. quid enim tam
nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis
faciebam? et, si deprehensus auguerer, saevire magis quam cedere libebat.
Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus.
nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et
passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa
omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora
supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex
noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.

CAPUT 20
#1.20.31
Sed tamen, domine, tibi excellentissimo, optimo conditori et rectori
universitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses.
eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam meamque incolumitatem,
vestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam
interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipsis parvis parvarumque
rerum cogitationibus veritate delectabar. falli nolebam, memoria vigebam,
locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem,
ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista
omnia dei mei dona sunt, non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia
ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum, et illi exulto
bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso,
sed in creaturis eius, me atque ceteris, voluptates, sublimitates veritates
quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. gratias
tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de
donis tuis; sed tu mihi ea serva. ita enim servabis me, et augebuntur et
perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti
mihi.