TESTAMENT OF CLARE, 1253
In nomine Domini, Amen.
Inter alia beneficia, quae a largitore nostro Patre misericordiarum recepimus et cotidie recipimus, exinde ipsi glorioso gratiarum actiones referre magis debemus: magna est vocatio nostra, quae quanto perfectior et maior est, tanto magis illi plurimum debemus. Unde apostolus: Agnosce vocationum tuam. Factus est nobis Filius Dei via, quam verba et exemplo ostendit et docuit nos beatus pater noster Franciscus, verus amator et imitator ipsius.
Igitur considerare debemus, sorores dilectae, immensa beneficia Dei nobis collata. sed inter cetera, quae per servum suum dilectum patrem nostrum beatum Franciscum in nobis dignatus est operari: non solum post conversionem nostram, sed etiam dum essemus in saeculi vanitate. Nam cum ipse sanctus adhuc non habens fratres nec socios, statim quasi post conversionem suam, cum ecclesiam Sancti Damiani aedificaret , ubi consolatione divina totaliter visitatus, compulsus est saeculum ex toto relinquere, prae magna laetitia et illustratione Spiritus Sancti de nobis prophetizavit, quod Dominus post adimplevit.
Ascendens enim nunc temporis super murum dictae ecclesiae, quibusdam pauperibus, ibi iuxta morantibus, alta voce lingua francigena loquebatur: Venite et adiuvate me in opere monasterii Sancti Damiani, quoniam adhuc erunt dominae ibi, quarum famosa et sancta conversatione glorificabitur Pater noster caelestis in universa Ecclesia sua sancta.
In hoc ergo considerare possumus copiosam benignitatem Dei in nobis, qui propter abundantem misericordiam et caritatem suam de nostris vocatione et electione per sanctum suum dignatus est ista loqui. Et non solum de nobis ista beatissimus pater noster prophetizavit, sed etiam de aliis, quae venturae erant in vocatione sancta in qua Dominus nos vocavit.
Quanta ergo sollicitudine, quantoque studio mentis et corporis mandata Dei et patris nostri servare debemus, ut, cooperante Domino, talentum multiplicatum et reddamus! Ipse enim Dominus non solum posuit nos ut formam aliis in exemplum et speculum, sed etiam sororibus nostris, quas ad vocationem nostram Dominus advocavit, ut et ipsae sint conversantibus in mundo speculum et exemplum. Cum igitur nos vocaverit Dominus ad tam magna, ut in nobis se valeant speculari quae aliis sunt in exemplum et speculum: tenemur multum benedicere Dominum et laudare, et ad benefaciendum amplius in Domino confortari. Quapropter, si secundum formam, praedictam vixerimus, exemplum nobile aliis relinquemus, et aeternae beatitudinis bravium labore brevissimo acquiremus.
Postquam altissimus Pater caeliestis per misericordiam suam et gratiam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum paucis sororibus, quas Dominus paulo post meam conversionem dederat mihi, obedientiam sibi voluntarie promisi, sicut Dominus lumen gratiae suae nobis contulerat per eius vitam ladabilem et doctrinam. Attendens autem beatus Franciscus, quod essemus debiles et fragiles secundum corpus, nullam tamen necessitatem, paupertatum, laborem, tribulationem, vel vilitatem et contemptum saeculi renuimus; immo pro magnis deliciis reputabamus, exemplis sanctorum et fratrum suorum, sicut ipse et fratres sui examinaverunt frequenter, gavisus est multum in Domino; et ad pietatem erga nos motus, obligavit se, et per se et per religionem suam, habere semper de nobis tamquam de fratribus suis curam diligentem et sollicitudinem specialem.
Et sic de voluntate Domini et beatissimi patris nostri Francisci ivimus ad ecclesiam Santi Damiani moraturae; ubi Dominus in brevi tempore per misericordiam suam et gratiam nos multiplicavit, ut impleretur quo Dominus praedixerat per sanctum suum. Nam steteramus in alio loco, licet parum.
Postea scripsit nobis formam vivendi, et maxime ut in stancta paupertate semper perseveraremus. Nec contentus fuit in vita sua nos hortari multis sermonibus et exemplis ad amorem et observantiam sanctissimae paupertatis, sed et plura scripta nobis tradidit, ne post mortem suam ullatenus declinaremus ab ipsa: sicut et Dei Filius, dum vixit in mundo, ab ipsa sancta paupertate numquam voluit declinare. Et beatissimus pater noster Franciscus, eius vestigia imitatus, sanctam paupertatem suam, quam elegit per se et per suos fratres, exemplo suo et doctrina, dum vixit, ab illa nullatenus declinavit.
Considerans igitur, ego Clara, Christi et sororum pauperum monasterii Sancti Damiani ancilla, licet indigna, et plantuncula sancti patris, cum aliis meis sororibus, altissimam professionem nostram et tanti patris mandatum, fragilitatem quoque aliarum, quam timebamus in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat columna nostra, unica consolatio post Deum, et firmamentum, iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominae nostrae sanctissimae paupertati, ne post mortem meam sorores, quae sunt et venturae sunt, ab ipsa valeant ullatenus declinare.
Et sicut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem, quam Domino et patri nostro sancto Francisco promisimus, observare et ab aliis facere observari, ita teneantur quae mihi in officio succedent eam observare et ab aliis facere observari. Immo etiam ad maiorem cautelam sollicita fui a domino papa Innocentio, sub cuius tempore coepimus, et ab aliis successoribus suis, nostram professionem sanctissimae paupertatis, quam et patri nostro promisimus, eorum privilegiis facere corroborari, ne aliquo tempore ab ipsa ullatenus declinaremus.
Quapropter, flexis genibus et utroque homine inclinato, sanctae matri Ecclesiae romanae, summo Pontifici, et praecipue domino cardinali, qui religioni fratrum minorum et nobis fuerit deputatus, recommendo omnes meas sorores quae sunt et venturae sunt,
ut amore illius Domini, qui pauper positus in praesepio, pauper vixit in saeculo et nudus remansit in patibulo,
semper gregi suo pusillo, quem Dominus Pater genuit in Ecclesia sua sancta, verbo et exemplo beati patris Francisci insequendo paupertatum et humilitatem dilecti Filii sui et gloriosae Virginis matris suae, sanctam paupertatem, quam Deo et beatissimo patri nostro Francisco promisimus, faciat observari, et in ipsa dignetur fovere ipsas semper et conservare.
Et sicut Dominus dedit nobis beatissimum patrem nostrum Franciscum in fundatorem, plantatorem et adiutorem nostrum in servitio Christi, et in iis quae Deo et ipsi patri nostro promisimus, qui etiam dum vixit sollicitus fuit verbo et opere semper excolere et fovere nos, plantulam suam, sic recommendo et reliquas sorores meas, quae sunt et venturae sunt, successori beati patris nostri Francisci et toti religioni, ut sint nobis in adiutorium proficiendi semper in melius ad serviendum Deo et ad observandam praecipue melius sanctissimam paupertatem.
Si vero contingeret, aliquo tempore, dictas sorores dictum locum relinquere et ad alium se transferre, praedictam formam paupertatis, quam Deo et beatissimo patri nostro Francisco promissimus, poste mortem meam, ubicumque fuerint, servare nihilominus teneantur.
Sit tamen sollicita sempter et providens tam illa. quae erit in officio, quam aliae sorores, ne circa supradictum locum de terra adquirant vel recipiant, nisi quantum extrema necessitas pro horto ad excolenda olera poposcerit. Si autem aliquo tempore pro honestate et remotione monasterii, extra saeptum horti oporteret plus habere de terra, non permittant plus acquiri, nisi quantum extrema necessitas poscit. Et illa terra penitus non laboretur nec seminetur, sed semper solida et inculta permaneat.
Moneo et hortor in domino Iesu Cristo omnes sorores meas, quae sunt et venturae sunt, ut semper studeant imitati viam sanctae simplicitatis, humilitatis et paupertatis, ac etiam honestatem sanctae conversationis, sicut ab initio nostrae conversionis ad Christum edoctae fuimus a beato patre nostro Francisco. Ex quibus, non nostris meritis, sed sola misericordia et gratia largitoris, ipse Pater misericordiarum, tam his quae longe sunt quam his quae prope, bonae famae semper sint in odorem. Et ex caritate Christi invicem diligentes, amorem, quem intus habetis, foris per opera demonstretis; ut ex hoc exemplo provocatae sorores semper crescant in amorem Dei et in mutua caritate.
Rogo etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat praeesse aliis virtutibus et sanctis moribus quam officio; quatenus eius exemplo provocatae sorores, non tantum ex officio ei obediant, sed potius ex amore. Sit etiam provida et discreta circa sorores suas, sicut bona mater erga filias suas; et praecipue de iis quas Dominus dabit eis, secundum necessitatem uniuscuisque studeat providere. Sit etiam tam benigna et communis, ut secure possint manifestare necessitates suas, et recurrere ad eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se quam pro sororibus suis.
Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter Dominum abnegaverunt proprias voluntates; unde volo quod obediant suae matri, sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate, ut mater earum videns caritatem, humilitatem et unitatem quas invicem habent, omne onus quod ex officio tolerat, levius portet; et quod molestum est et amarum, propter sanctam earum conversationem, ei in dulcedinem convertatur.
Et quoniam arcta est via et semita, et angusta est porta per quam itur et intratur ad vitam, pauci sunt qui ambulant et intrant per eam; et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi sunt qui perseverant in ea. Beati vero quibus datum est ambulare per eam et perseverare usque ad finem!
Caveamus ergo, quod si per viam Domini intravimus, quod culpa nostra, negligentia et ignorantia aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus, ne tanto Domino et suae matri Virgini, et patri nostro beato Francisco, et Ecclesiae triumphanti et etiam militanti iniuriam deferamus. Scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis tuis!
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, suffragantibus meritis gloriosae Virginis sanctae Mariae matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium sanctorum, ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum, det etiam semper finalem perseverantium. Amen.
Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis, carissimis et dilectissimis sororibus meis, praesentibus et futuris, in signum benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci, et benedictionis meae, matris et ancillae vestrae.
+ Explicit testamentum beatae Clarae.
Source:http://www.umilta.net/clare1.html